Rozmiar: 15909 bajtów

CXIX.

1321, Dezember 3. Münsterberg.

Die Herzöge Bernhard und Bolko (s. No. CVIII.) befreien die Besitzer von Baumgarten von dem Rossdienste.

In nomine domini amen. Modicus error in principio magnus est in fine secundum dictum sapientis, ideo, ne finales homines erga facta primorum contingat errare, perutile est, ea memoriali aliquo perhennare. Ideo nos Bernhardus et Bolko dei gratia duces Slesie et domini de Furstinberk notum esse volumus universis presentibus et futuris, quibus patuerit, presens scriptum, quod nostro fideli Theodorico Adele, quondam civi in Hayn, dum adhuc in carne viveret servitium unius dextrarii in bonis suis, in Pomerio villa sita prope Frankensteyn et suis posteris pro quadam summa pecunie vendidimus, quam pecuniam nobis dedit integraliter et persolvit. Que inquam bona, cum sint ad nostrum fidelem Claws de Sylitz ratione uxoris sue . ex quadam successione debita devoluta ipsum Claws de Sylitz cum omnibus suis legitimis successoribus ac heredibus de huiusmodi servitio dextrariali in eisdem bonis suis in Pomerio perpetue liberum dimittimus et solutum. In cuius rei certitudinem et testimonium presentem hanc litteram desuper conscriptam et confectam dari fecimus nostrorum sigillorum appensionibus diligentius confirmatam. Datum Munstirberk anno domini millesimo trecentesimo vicesimo primo, proxima feria quinta ante diem sancti Nycolai, presentibus his testibus: domino Hermanno de Rychenbach, domino Thymone de Ronove, Cvnrado de Vlok, judice curie nostre, Rypertho Unvogel, Merbothone de Hayn, Johanne fratre suo, Uliico dicto Schaf et aliis pluribus fide dignis.

Or. Perg. An grüngelben Seidenfäden das S. Herzog Bernhards und des Herzogs Bolko an einem Pergamentstreifen (vgl. No. CVIII). Auf der Rückseite der Urkunde steht von alter Hand geschrieben: De libertate servitii dextrarialis in Bomgarten.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów